monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio     Griechisch vergrössern
Hieronymus, Epistulae, 3, 53, 6
Haec a me perstricta sunt breviter (neque enim Epistularis angustia evagari longius patiebatur) ut intelligeres te in Scripturis sanctis, sine praevio et monstrante semitam, non posse ingredi. Taceo de Grammaticis, Rhetoribus, Philosophis, Geometris, Dialecticis, Musicis, Astronomis, Astrologis, Medicis, quorum scientia mortalibus vel utilissima est, et in tres partes scinditur, τό δὸγμα, τὴν μέθοδον, τὴν ἐμπειριαν. Ad minores artes veniam, et quae non tam λογω, quam manu administrantur. Agricolae, caementarii, fabri, metallorum, lignorumve caesores, lanarii quoque et fullones, et caeteri qui variam supellectilem et vilia opuscula fabricantur, absque doctore non possunt esse quod cupiunt. 'Quod Medicorum est,' Promittunt Medici, tractant fabrilia fabri.